Oct 2, 2017

De tritico et de palea

sive S. Hieronymi commentarii in Jeremiam, cap. 23

Triticum:
Genus frumenti cujus grana, paleis separatis, in farinam conteruntur, ex qua fiunt panes.

Palea:
Folliculis, quibus tritici grana vestiuntur et stipulis separatis, fit “palea”. Palea nullam habet medullam, id est illam teneram et fungosam partem interiorem granorum tritici nutritoriam.






(Jerem. 23:28):
“Quid paleis ad triticum?” dicit Dominus. “Numquid non verba mea sunt sicut ignis” dicit Dominus, “et quasi malleus conterens petram?”

Quid sibi volunt haereticorum paleae ad triticum Ecclesiae? De quo Joannes Baptista plenius loquitur (Matth. 3), quod “purget Dominus aream suam et ventilabro paleas, ventorum flatibus dispergendas urendasque, ignibus derelinquat: triticum autem condat in horrea ut fiat caelestis panis” et loquatur unusquisque credentium: “Gustate et videte quoniam suavis est Dominus” (Ps. 33:9). Et pulchre doctrina perversa paleis comparatur quae medullam non habent nec possunt nutrire credentium populos sed de inanibus stipulis conteruntur.

Et quia solent haeretici semper prospera polliceri, et caelorum regna peccatoribus pandere: ut dicant, “parata sunt tibi regna coelorum, potes imitari majestatem Dei, ut absque peccato sis; accepisti enim liberi arbitrii potestatem, et legis scientiam per quam consequaris quod volueris”: decipiuntque blanditiis et adulatione miseros (Ephes. 4). Idcirco Dominus verba sua haereticorum paleis comparans dicit: “Numquid non verba mea sunt quasi ignis“, dicit Dominus, “et quasi malleus conterens petram?“

“Meus enim” inquit “sermo nuntiat futura supplicia”, ut deterreat homines a peccando et paleis peccatorum comminatur incendium ut haereticorum corda dura et instar silicis indomabilia, sermonis sui malleo conterantur, auferens cor lapideum, ut ponat pro eo cor carneum, molle videlicet, et quod possit Dei suscipere et sentire praecepta.

No comments: