Mira opinionum similitudo et concordia
S. Hieronymus:
Multo melius est vera rustice, quam falsa diserte proferre. Multo melius est e duobus imperfectis, rusticitatem habere sanctam, quam eloquentiam peccatricem.
S. Augustinus:
Qui affluit insipienti eloquentia, tanto magis cavendus est, quanto magis ab eo, in his quae audire inutile est, delectatur auditor, et eum, quoniam diserte dicere audit, etiam vere dicere existimat.
Cur autem ait S. Hieronymus “e duobus imperfectis”? Quoniam, ut alio loco explicat: “Nec rusticus et simplex frater ideo se sanctum putet, si nihil noverit: nec peritus et eloquens, linguam aestimet sanctitatem.”

No comments:
Post a Comment