Mira opinionum similitudo et concordia
Evangelium Secundum Matthaeum, (7:6):
Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi, dirumpant vos.
Thomas Aquinatis: Catena Aurea: Chrysostomus:
Jusserat superius Dominus diligere inimicos et benefacere his qui peccant in nos. Ne ergo cogitarent sacerdotes etiam quae Dei sunt eis communicare, talem cogitationem compescuit, dicens: “nolite sanctum dare canibus” ac si diceret: “mandavi vobis diligere inimicos, et benefacere eis, de vestris corporalibus bonis, non tamen de meis spiritualibus passim, quoniam in natura vobiscum communes sunt, non in fide. Et Deus carnalia beneficia dignis et indignis similiter praestat, non autem gratias spirituales.”
Hieronymus in Matthaeum.
“Nolite sanctum dare canibus”. “Sanctum”, panis est filiorum. Non debemus ergo tollere panem filiorum et dare eum canibus. “Neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi disrumpant vos”. Porcus non recipit ornatum, qui versatur in volutabris luti. Et juxta Proverbia Salomonis: “Si habuerit circulum aureum, foedior invenitur”. Quidam “canes” eos intelligi volunt, qui post fidem Christi revertuntur ad vomitum peccatorum suorum, “porcos” autem eos qui necdum Evangelio crediderunt et in luto incredulitatis vitiisque versantur. Non convenit igitur istiusmodi hominibus cito Evangelicum credere margaritum, ne conculcent illud et conversi, nos incipiant dissipare.
Augustinus: de Sermone Domini in Monte:
Diligenter quaerendum est, quid sit “sanctum”, quid “margaritae”, quid “canes”, quid “porci”. “Sanctum” est quod violare atque corrumpere nefas est quamvis illud sanctum incorruptibile maneat. “Margaritae” autem, quaecumque spiritualia magna aestimanda sunt. Una eademque res, et “sanctum“ et “margarita“ dici potest, sed “sanctum“ ex eo quod non debet corrumpi, “margarita“ ex eo quod non debet contemni. Conatur autem quisque corrumpere quod non vult esse integrum; contemnit vero quod vile existimat. “Canes“, quoniam insiliunt ad dilacerandum. “Porci“ vero, calcando inquinant. “Canes” ergo pro oppugnatoribus veritatis, “porcos” pro contemptoribus positos non incongruenter existimo.

No comments:
Post a Comment